JAMNICI

JAMNICI
JAMNICI
dicti fratres Bohemi, a speluncis, in quas ingruente persecutione latitabant. Postquam enim, Rokyzanâ annitente, secessionem a Taboritis Calixtini fecislent, illi ab his victi, A. C. 1434. et decennio post fraude Rokyzanae tantum non penitus exstincti sunt. Cum vero hic a Papa clusus denuo Taboritis favere coepisset, illi liberum in Montanis Silesiae vicinis habitandi locum a Georgio Rege nacti, eo secesêrunt A. C. 1460. Scripturarum lectioni ac precibus intenti, fide ac vitâ ad Apostolicam simplicitatem compositâ. Sed non diu pace sunt gavisi, ipso Rokyzana Regem ad novam persecutionem inflammante. Quare Taboritae in silvas et speluncas fugere compusi, a Iamnis huiusmodi, uti in lingua sua vocant, h. e. speluncis, Iamnici, quasi speluncales, appellari coepêrunt, in quibus acerrimâ licet hieme ignem excitate interdiu non audebant, ne fumo proderentur. Etiam Waldenses interdum appellabantur, quod eum iis in Moravia latitantibus, communionem aliquam haberent: Boleslaviensium quoque et Picardorum exoso nomine traducti. Gravissima inde sub Georgio Podiebradio Rege Uladislao aliisque passi, durârunt tamen usque ad A. C. 1500. quo Lutherus ipse, saeculi tum torrente abreptus, acerrime in illos invectus est: imo ad hoc usque sec. piae illorum reliquiae perseverârunt, uti alibi vidimus. Lege de his Regensvolscium Hist. Sclavon. Hottingerum Sec. XV. et qui instar omnium esle potest, Mutrum in Chron. Vide etiam aliquid in voce Fratres, Taboritae, iet. ubi de Calixtinis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Bohemian Brethren — • Bohemian Brethren and Moravian Brethren are the current popular designation of the Unitas Fratrum founded in Bohemia in 1457, renewed by Count Zinzendorf in 1722 Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Bohemian Brethren      …   Catholic encyclopedia

  • jámnica — e ž (ȃ) nar. zasipnica, podsipnica: Kako pa, ali imate kaj veliko repe v jamnici? (F. Erjavec) …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”